monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11 > csg51.14 > sectio 35 > sectio 5 > sectio 17 > bsbClm14056.39 > sectio 91 > sectio 104 > sectio 82 > sectio 121 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 13 > sectio 22 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 5. <<<     >>> 7.

6.

1 Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius quem imperatori debet sacerdos.
2 Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur.
3 Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur.
4 Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet.
5 Considerate quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini.
6 Cur in maioribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur.